monumenta.ch > Ambrosius > 42
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 41 <<<     >>> § 43

§ 42

1 sedent in foribus tabernarum homines tunicam non habentes nec sumptum sequentis diei.
2 de imperatoribus et potestatibus iudicant, immo regnare sibi uidentur et exercitibus imperare.
3 fiunt ebrietate diuites qui sunt ueritate inopes.
4 aurum donant, dispensant pecunias populis, ciuitates aedificant qui non habent cauponi unde potus <nisi> suis corporibus pretium soluant.
5 feruet enim uinum in his, nesciunt quid loquantur.
6 diuites sunt, dum inebriantur; mox ubi uinum digesserint, cernunt se esse mendicos.
7 uno die bibunt multorum dierum labores.